sexta-feira, dezembro 01, 2006

No original

De Sancta Maria
Responsorium

O quam pretiosa est
virginitas Virginis huius,
quae clausam portam habet,
et cuius viscera sancta Divinitas
calore suo infudit,
ita quod flos in ea crevit,
et Filius Dei
per secreta ipsius
quasi aurora exivit.

Unde dulce germen, quod ipsius Filius est,
per clausuram ventris eius
paradisum aperuit.
Et Filius Dei
per secreta ipsius
quasi aurora exivit.

Hildegard von Bingen

Sem comentários: